Latin
1712.5 to 1712.7
Ficino, Opera omnia 1712.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam animae hominum atque daemonum, sicut natura sunt antè coelestium motiones, sic ante motiones ta les in le iam ipsae sunt tales. Ideoque Timaeus ait, animas per affectiones suas prius elegisse sortes for masque uitarum palam obiectas: deinde dęmones accepisse. tertiò motiones attigisse fatales: atque atti gisse per uehicula sua scilicet, caelestia earum corpora caelestibus influxibus motionibusque contigua. Coelestem itaque lyram cogita pulsante Phaebo uarios in horas concentus efficere: animas autem omnes cum anima Phaeba sic esse concordes, ut quales ipsae in se iam sunt, talib. potius quam talib, concentibus moueantur, ueniantque aliae, alias in choream saltaturę. Ex tali itaque coelestium harmonia, qua tangitur anima, praecipueque mulcetur, cognoscimus qualis ipsa sit, qualemque per se sortita sit dae monem, qui due actura sit in chorea potissimum, &quomodo saltatura: ubi plurimum procedit ex anima, non parum quoque ex harmoniae coelestis conditione contingit. In tota uerò hac disputatione memento non posse, uel rerum nostrarum conditionem, uel Platonicorum uerborum ordinem ritè teneri, nisi praeter externos daemones, interni quidam sint, atque uicissim, alijque alijs propriè coaptentur: Item potentiam affectionemque animae, quae proximè est sub intimo daemone, uersari inter ui tae praesentes opera, propriumque esse operum effectorem: daemonem uerò, uelut aurigam effectoris huius atque rectorem, atque hanc ipsam effectricem negociosamque potentiam, neque supra daemonis uires agere quicquam, neque rursus aequalia daemonis dignitati.