Latin
1713.5 to 1713.8
Ficino, Opera omnia 1713.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Namsi quando ultra conditionem peruenerit huius mundi mutabilem non uidetur uitam ulterius mutatura: at si mutaturam dicas, ne dicas simul extra coeleste corpus existere. Nam &mirum est animam in coelo sidera, imò omnia contemplantem appetere non stra, nisi fortè tunc ita contingat, sicut libido saepe clam simulat hominem speculantem. Id uerò contingere duntaxat animę potest, quatenus est mundo connexa, cuius gratia fit generatio. Est autem an nexa, saltem per coeleste corpus ab ea semper uita donatum: alioquin non appeteret generationem quandoque mundanam infra lunam anima iam posita super lunam. Peruenire uerò animam ad coelestia posse probatur ex eo, quòd si omnes intellectuales animae sine medio exprimuntur ex intellectu diuino exemplaris mundi, atque exprimuntur ex toto, non enim ille diuiditur, nimirum exemplari toto impressae procedunt. Sunt igitur totus ille mundus &istae, non quomodolibet inquam, sed modo potius animali. In nostra igitur anima, uires quaedam sunt animae mundanae conformes, itaque stellis quae sunt circa illam quodammodo congruentes: ut non mirum sit, qui contemplatione praecipua ui uunt, ad Saturnum denique proficisci ciuilitate ad louem, qui magnanimitate ad Martem: relinquiue similiter potissimum si tales fuerint ab initio. Notabis genitalem naturam esse simul cum animae essen tia sempiternam, etiam si eius intermittatur affectus: esse &in se indiuiduam, quamuis per corpus uideatur esse diffusa, sicut per aerem indiuisibile lumen. Quod enim indiuidua sit apparet, quia tota seminaria uirtus in qualibet uiget guttula seminis, ubi ex uno seminis iactu plurima generantur. Et tota prorsus uita est in qualiber plantae parte, ubi pars amputata uitam seruans iterum coalescit uniuersali incerim conferente natura. Memento rursum qualitatem animae propriam, daemonemque ipsi domesticum ingredi fatum, quando mutabile corpus ingreditur: ac praeter communem patiendi conditio nem propriam quoque efficaciam possidere, ut non tantum patiatur in fato, sed agat: siquidem sors externa plerunque similis euadit dissimilis, dum moribus dissimilibus accidit: atque contra animis in ter se similibus similes euadunt sortes inter se ualde dissimiles. Est autem anima in fato ratione corporis, coelestis quidem ut agens, reliquorum uerò magis ut patiens.