Latin
1713.1 to 1713.4
Ficino, Opera omnia 1713.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De uiro &daemone optimo, quomodo daemon ducat animam ad iudicium: &quod animae possunt ad sidera peruenire. Cap. Ost haec ait, illum esse praecipuè probum, in quo uires imaginationis rationisque prorsus intelle ctu formatae sunt: adeo ut tota uita secundum intelligentiam peragatur: ubi non praeest uitae dę mon aliquis, sed ipse Deus, scilicet, tum diuinus intellectus, tum intellectualis unitas, quae est intelligentiae, quasi aurigae caput, tum ipsa simplicirer unitas Deus ipse deorum. Tum uerò ait animum nostram non formari semper intelligentia: quoniam statim ab initio, ob operosam generationis fa bricam actus potentiae uegetalis supra modum intenditur, ad quem &similia praecipitatur imaginatio, circa quam &similia negociatur &ratio. Haec uerò intelligentiae sunt opposita: ueruntamen etiam antequam discursibus rationis utamur, appetimus ipsum uerum naturaliter atque bonum, per ipsam scilicet cognoscendi potentiam. Cum uerò haec non appetat aliquid prorsus incognitum, inest saltem menti ueri bonique forma naturaliter insita. Regit autem animam daemon, non quidem simpliciter optimè, sed optimè pro praesenti ipsius animae qualitare. Post hanc in terreno corpore ui tam daemon tam intimus, quam externus animam ad iudicium ducit, scilicet in suo quodam aerio corpore constitutam, antequam ad corpus terrenum redeat. Daemon dico alius, quatenus alia tunc in anima species sit uiuendi, alioquin daemon est idem. Est autem accommodatissimus purgatorio iudicio sta tus in aerio corpore. Ibi enim est afflictio spiritus in peccantibus, ac propter minorem distractionem facilior occasio poenitentiae, expectaturque profectus quidam in anima, &futuri status electio. Quamobrem animam in bruta transmittere ubi fit imaginatio stupida, nihil aliud est, ut diximus, quàm claudere potentiae locum. Inter haec iterum te admoneo, ridiculum esse animam, siquidem possit à toto se eximere mundo, in bruti, uel plantae angustias coherceri. Probabilius dixisset unà cum Proculo, nec infra hominis formam descendere, nec extra corpus ire coeleste, sed hoc assiduè retinere. Coeleste dico non quodlibet uendicare sibi, sed habere ab initio proprium. saltem uerò si liberari animam ab uniuerso quandoque posse Plotinus existimat, suspicatus quoque fuisset, posse illic perpetuò uiuere: quod Porphyrium opinatum alíquando tradunt, quod &in Phoedone poteris suspicari, cum audis, sine corporibus in ęternum uiuunt.