Latin
IN LIBRVM DE AMORE
Ficino, Opera omnia 1714
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc utique causam quisquis ignorat, non potest amorum naturas &amantium passiones exprimere. Profectò diuinus intellectus est forma prima, puraque prorsus &om niformis. Intellectus animalis est forma quidem secunda, sed similiter omniformis. Natura est forma tertia pariter omniformis, suisque ducta principijs, eò spectat assiduè, ut informitatem materiae formis operiat mirabiliter &exornet. Siquid ergo deforme sub natura contingit, sic accidit praeter intentionem ipsam Dei primam, atque naturae: sicut quod deforme contingit in artificio, accidit pręter omnem artis intentionem. Sicut ergo naturalis, sic &rationalis ubique potestas à prima pul chritudine ducens originem, turpe quidem respuit uelut dissonum, pulchrum uerò pro uiribus ad sciscit, uelut consonum, pulchram formam generare conatur, suamque in ipsa natura perpetuò conseruare. Sed potentia rationalis parturit in animo pulchritudinem: naturalis autem pulchritudinem in materia parit, &utraque pulchrum pro uiribus in quo generet subiectum naturaliter optat, ita demum aptius pulcliritudinem creatura. Duplex mundi anima. Duae Veneres. Amores duos: qui non paßiones, sed existentiae