Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1714-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. quaedam sunt. Vm uideamus eatenus in nobis intelligentiam perfici, quatenus &actus intelligendi, &intelligenda res à materia conditionibusque materiae segregatur, coniectare licet primum ipsum sim pliciter intellectum esse alienissimum à materia. Praeterea &intellectualem animam, inde proximè genitam, ideoque summopere intellectualem, non posse coire, cum materia in communem uni us compositi formam. Est enim haec, &intellectus quidam, &simpliciter anima, uita uerò ex hac subinde nata, uelut anima quaedam, &natura simpliciter, potest iam in unum cum materia congredi. In tellectualem itaque animam illam in mundo primam Venerem appellamus: uitam uerò mundo illinc prorsus infusam Venerem appellato secundam: in utraque perpetuus uiget amor circa diuinae mentis pulchritudinem incitatus, tum in prima ad pulchritudinem similem in se generandam, tum in secunda ad pulchritudinem in materia pro uiribus exprimendam. Putat uerò Plotinus ex mente Platonis intellectualem mundi animam, dum intrinsecus agit circa Deum, intelligendo illum atque uolendo concipere in seipsa non imaginarium quiddam, sed naturale aliquid &subsistens (ut arbitror, Christianae trinitatis in hoc mysterium imitatus. Existimat autem, sicut lucere atque calere duo quędam sunt in igne, sed unum denique sunt in sole: sic cognoscere atque amare in potentia rationali quidem esse diuersa, sed in substantia intellectuali actum unum existeret: Cum uerò actus eiusmodi in anima mundi sit intimus. &circa intimum, efficacissimusque, hinc effici penes seipsam prolem huic actui congruam: quę quoniam ex intelligentia nascitur, sit intelligibile quiddam, quoniam exao re procedit, sit aliquid amatorium, imò sit amor ipse subsistens ex actu quodam amandi productus. Nam cum illic idem sit existere prorsus &agere: nimirum sic intus agendo existentia quaedam producitur intus: in qua quidem producta sit eadem quae est, &producentis essentia, hoc ipso diffelens, quòd in illo quidem propagans est, in hoc autem inde est propagata. Differt insuper relatione quadam: siquidem existentia, haec amatoria hoc ipsum, quod est &amantis est, &amati. Differt pręrerea, quod in existentia propagante ponitur potius ipsa uisio pulchri, in existentia propagata uoluptas ipsa potius circa pulchrum.