Latin
1714.5 to 1714.8
Ficino, Opera omnia 1714.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In Cap. VI. &VII. Respondetur ad dubia, &probatur rationales animas non esse ex anima mundi. PLato probaturus in Philebo mundum esse animatum, inquit: Vndenam haberet corpus no strum, quod ex partibus elementorum componitur, animam nisi mundus, qui ex totis componitur elementis, animam possideret? Id est, intellectus mundi faber non adeò fuit imprudens, ut nobis daturus animam, non daret &mundo: praesertim quia mundi anima per uniuersalem influxum praeparatura erat materias animalium seminales ad animas proprias undecumque suscipiendas. Ideoque corpus nostrum habet &animam intellectualem non aliunde, quàm mundus, id est, ab eodem mundi fabro, &animam sensualem plurimum ab anima intellectuali nostra, confitente ad hoc in pri mis anima mundi. Timaeus quoque rationales animas non ab anima mundi, sed ab eodem authore, à quo &illam, &ex generibus consimilibus asserit constituras, neque has esse uel illam, uel partes, uel uires illius, sed esse à Deo in diuersis speciebus gradibusque dispositas, unde &has labentes in corpo rerrantesque introducit &exeuntes, quod animae mundi contingere nequit. Ait autem in Phaedro, quotiens particularis anima, quae &uniuersum est in potentia extra corpus hoc ad uniuersalem se formam actu cogitando. amandoque conuerterit, hanc quoque ad uniuersalem mundi prouidentiam admittendam, coelesti uidelicet corpore ab initio pręditam: siquidem &in corpore caduco Philoso phus contemplator, ciuilisque idem pro uiribus experitur. Proinde sicubi Plato uidetur innuere, animas sequi coelestem motum, ibidem atque alibi subdit etiam posse non sequi. Probatum est quinetiam, posse prudentia, arte, moribus coelestium influxibus repugnare, ex quo apparet, si qua in nobis est uita pedissequa corporis, perque hoc fato seruiens, hanc ab anima etiam mundani corporis posse pendere, sed eam in nobis animam quae corporeis incitamentis mundanisque resistit impulsibus, altius quam à mundo descendere. Atqui &si intra mundum geniti sumus, aliunde tamen animam habemus superiorem, quae metitur &mundum. Nam &foetus in aluo aliam accipit animam praeter matris animam, &aliunde habet animam, quàm à matre. In Cap. VIII.