Latin
1714.9 to 1714.10
Ficino, Opera omnia 1714.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo animae differant, &quomodo sint immortales in propria forma restantes, &quomodo anima mundi ubique praesens omnibus conducat ad uitam. N octauo capite haec in primis considerabis, ad hoc ipsum aut animae nostrae tum inuicem, tum etiam Icum animia mundi adeò consentiant, quòd consimili saepe afficiantur instinctu, &impulsus aliquis facile ab alijs fluat in alias, &particulares animae clam moueantur ab uniuersali: non est utique necessarium, animas nostras esse ab anima mundi progenitas. Satis enim ad hanc consensionem, &quass compassionem facit communis ipsa tum animae mundanae, tum aliarum ex eadem mente diuina, eademque generali animarum idea, similisque processio. Proinde quatuor praecipuè sunt humanarum differentiae animarum. Differunt quodammodo secundum corporum differentias, quando motus ma gis minusue concitatos pro differentia sanguinis bilisse, &spiritus habere uidentur. Differre dicuntur ex praecedenti uita, si uerum sit, hanc animam ad actiones, illam ad contemplationem, nunc promptiorem existere: quoniam haec quidem ante ortum negociosissimam egit uitam, haec uerò prorsus contem plati uam. Differre quoque Platonici putant quodammodo specie naturaliter ab initio, siquidem sub eodem genere proximo humanae sint animae, differunt autem inter se specialibus quibusdam, &si quàm minimis potest fieri differentijs, quibus à summo quodam gradu per secundum tertiumue, &quartum distribuantur.