Latin
1716.1 to 1716.4
Ficino, Opera omnia 1716.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim est ex intentione specierum, earumque principij potissimum, id quam plurimum est, &maximè diuturnum. Coelestes quidem daemones, &aethereos uerisimile est, &sem piternos esse, &perturbationis expertes, propter naturae simplicitatem puritatemque loci: aqueos autem terrenosque esse quidem longaeuos, non autem indissolubiles. habere &perturbationes animi fermen tales, quales &nos habemus. Vicinitas enim regionis, atque naturae morum affert similitudinem E duobus primis nihil effluit unquam: quare nec opus est nutrimento, sed duntaxat cantibus, &figuris luminibusque desectantur, colunturque, &ita nobis conciliantur, illis praecipuè temporibus, quibus ea sidera regnant, quae &illi sequuntur E duobus sequentibus cum effluat aliquid, instaurare necessarium est: sed in quibus nihil est terrenum, satis odor facit conciliatque aromatum atque florum exhalatioque liquorum. Postremi daemones odoribus, &uaporibus indigent crassioribus, qui ex sanguine carnibusquue mittuntur, maximè coctis, &à nobis assumptis. Quare si Porphyrio credis, dices hoc induxisse nos ad animalia deuoranda: ut ipsi penes nos atque è uisceribus nostris haurirent sugerentque, saepe concoctum, sibique competens ab animalibus alimentum. Est autem eis insita quaedam attrahendi sugendique facultas, qualis membris inest animalium radicibusque plantarum. Nos autem eos tali quodam nitore ad nos allicimus: unde, ut ait Porphyrius homines uentri dediti uasa fiunt daemonum immundorum. Quamuis enim daemones si quo indigent nutrimento, ut ait lamblichus, id absque nostra opera sibi passim suppeditare possint: tamen probabile est, posse quasdam illecebras ab homine illis offerri, &incontinentes daemones in continentibus hominibus commisceri. Superbi uerò superbioribus daemonibus agitantur. Nam primum esse in eis superbiam Porphyrius ait: adeò ut nihil uehementius optent, quàm supremos à nobis deos existimari, &pro illis maximè coli, atque princeps eorum potissimum id contendat, ut Deus primus omnium habeatur: incitare nos ad corporis huius oblectamenta, quibus ipsi in nobis fermè similis ter oblectentur: irritare ad contentiones &praelia, quibus &ipsi inter se aliquando conflictantur, &aerem conflictu conturbant, &assiduo gaudere mendacio nos autem illis non posse resistere, nisi quatenus superiorum daemonum inspirationi mentem diligenter exponimus: sobrij castique uiuimus, ac Deo nos suppliciter commendamus: sola enim puritate, sanctimonia, pietate genus humanum à potenti malorum daemonum incursu defendi.