Latin
1716.5 to 1716.8
Ficino, Opera omnia 1716.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc &Democritus orabat, ut bonos daemones ob uios haberet:utpote qui ut Plutarchus ait, existimaret multos daemones esse malos, omnes uerò ap pellobat Idola aere grandia inter se emituentia uoces, &longaeua difficileque solubilia: Daemones uerò multos esse malos, qui &homines sub praetextu bonorum fallant lamblichus asserit: sed eos bonorum numihum praesentiam subito fugere, atque ira legitimum religiosum non posse decipere, haec ab Aegyptijs atque Chaldęis. Proinde Plotinus ait daemonicas ansmas idcirco ad corpora procliuiores existere quoniam in eis materia quae dam regnet intelligibilis. Haec autem non solum est ipsa natura formabilis, haec enim &superioribus inest, sed intima quaedam essentiae dispositio, in qua nec identitas alteritatem superant, neque status motum, neque natura communis particularem, neque agendi facultas potentiam patiendi, per quam sanè dispositionem essentia ralis rum corpori etiam caduco, tum animi perturbationi uidetur accommodari. Ob hanc rationem, quod lamblichus asserit, daemones prauidentiam non ut Dij communem habent, sed singuli ad actiones proprias atque prouincias. VI. Cap. De origine daemonum, Vid uerò Plotinus in capite sexto dicit, daemones ex ipsa totius anima generatos, atque Porphyrius in libro de abstinentia dicit, daemones ex tota anima pullulasse, ne intelligas substam tias ipsas animarum, quae sunt in daemonibus, ex anima mundi creatas: imò uerò animam hic totam accipe illam pateram, siue deam, ideamque communem, ex qua Timaeus praeter mundi animam seorsum sphaerarum animas, iterumque animas daemonum, hominumue asserit esse productas. Nam &Proculus ait in Alcibiade, daemones, à dea uiuifica generatos, à qua generantur &animae. Vult quoque Plotinus, &ab ipsa mundi, &à qualibet anima rationali suam quandam irrationalem ansmam emanare, quam nominat daemonem. Eiusmodi uerò daemones, &si suas sequuntur animas tamen sub communi quodam influxu animae mundanae gignuntur ab eis: nam in illius prouidentia est praecipuè, ut ipsius naturae subseruiant, tot ralesque naturae ad dispositionem uniuersi complendam. Omnino uerò qualescunque sint daemones. ideo pendere dicuntur ab anima mundi, quoniam eorum animas ipsa mundi anima, per uitales uires infulas materiae uelut escas corporibus alligat. Inter haec intelligibiles deos ponit, id est, ideas &intellectuales coelestium animas.