Latin
1719.1 to 1719.4
Ficino, Opera omnia 1719.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ideo materiam instar speculi, dum uel solas imagines accipit, uel fortè nec istas quidem accipit, sed uidetur accipere, reuera nihil pati, praesertim quoniam materia in aliud cum ipsa sit ultimum, resolui non potest, ideoque nec pati. Huic sanè nulla formarum contraria est, cum omnibus aequè naturaliter sit exposita. A nulla igitur pati potest: quandoquidem nec quae in materia fiunt quaelibet à quibus libet, sed à contrarijs patiuntur. Item materia praesentia formae nullam sibi propriam qualitatem contrahit, uel uirtutem, &idcirco non patitur: alioquin iamdiu facta esset familiariter multiformis, ideoque non foret amplius subiectum communissimum, ab omnibus aequè formabile. Iam uerò si in qualibet alteratione ipsam subiecti substantiam permanere oportet, qualitatibus interim permutati, multò magis in transmutatione mundana necesse est materiam permanere. Denique quum substantiale aliquid in nihilum resolui ipsa naturae bonitas minimè patiatur, substantiae uerò simplices nequeant, in aliud quandoque resolui: meritò neque formae simplices in se subsistentes, neque materia simplex perire aliquando patiue possunt. Materia utique quum sit malum, id est, maximè distans ab ipso bono, non sic appetit bonum, ut naturale aliquid inde sibi uendicet, sed ut quandam imaginariam inde uestem induat, atque fallat: &quo magis in sua informitate permanet, eo magis est mala, siue malum: neque calefit materia, sed compositum: ipsa uerò calorem sustinet mox depo situra calorem, quasi uestem minimè permutata natura. Rursum quando diuiditur aliquid, quantitas &quod hanc sequitur diuiditur, non materia quae quantitatem natura praecedit. Atqui quemadmodum in processione colorum, postremum, id est, nigredo, nihil habet primi, id est, albedinis, sic materia ultimum in ipso entium descensu, nihil uel intra se possidet simile primo, uel in facie suscipit aliquid de natura primi, sed imitamina quaedam duntaxat inania. Atque propter extremam ad primum diuersitatem, nullum ex imaginum illius praesentia saporem eius sibi familiariter uendicat uel odorem, ut ad quaslibet formas in posterum aduenturas, quantumcunque repugnent prioribus, ipsa sit ad capiendum aequè parata. Maxime uerò inter haec id obseruabis, quod ait naturalia si cum diuinis comparentur, non maiorem habere substantiam, quàm imagines corporum in speculis apparentes. Nec aliter haec à diuinis perpetuò dependere, quàm imagines ab obiectis. Huc Salomonis illud ten dit: Omnia unitas. Huc illud Pauli: Videmus nunc per speculum in ęnigmate.