Latin
1719.5 to 1719.7
Ficino, Opera omnia 1719.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam nunc, &corpora uidemus, &speculum: à quibus in quo imagines omnino dependet, ideo ipsam in se imaginum deprehendimus uanitatem, alioquin nisi uideremus illa, hanc redarguere non possemus: sed quae imagines sunt, esse res ueras arbitraremur: sicut &nunc quae naturalia nominantur, ueras esse substantias opinamur, quoniam neque diuina, neque materiam aspicere possumus, à quibus inquam ceu simulachra ab obiectis in speculum prosiliunt atque resiliunt. Profecto uel sicut putant Physici imagines rerum ipsae sunt in speculis, uel sicut perspectui tradunt nullae in speculis sunt imagines, sed ra dij rerum in speculum incidunt, atque inde si ijdem reflectantur ad oculum. Quod accidit, ubi ad pares angulos reflectuntur, tunc res ipsae per eiusmodi suos radios oculis ita redduntur, ut tamen sensus ibi fallatur, putans alibi se res uidere quàm uideat, quomocunque uerò res se habeat, qualis est conparatio speculi ad res uisibiles atque uisum, talem esse Plotinus uult, atque Porphyrius materiae ad res diuinas, &sensum: quam sanè materiam uelut ipsi enti prorsus oppositam, existimant radios actusque primi entis &mentis, non quidem intus admittere, sed ceu densum quoddam &propter diuersitatem entibus inuium repercutere protinus actum eorum, atque hac ipsa quasi reuerberatione apparere sensibus, quasi sensibilia, duae in seipsis intelligibilia sunt, adeò ut putemus in materia nos inspi cere, quae in primo ente intellectuque sunt, atque inde mouent animum ut cognoscat: denique quoniam ipsa entia uel ideae, dum in materiam agunt, neque de natura sua quicquam amittunt, neque de statu mouentur, neque in proportione uel affectu conueniunt cum materia, ideo quod dari uide tur inde uelut inane debilissimumque materiali semper hac indiget sede. Atque interim materia hęc quia nec uerum aliquid accipit unquam, neque qualecunque uidetur accipere, ob naturalem falsitatem uerè acci pit, ideo impletur nunque, sed semper affectans transmutationi perpetuae praebet occasionem. Quantum anima materiam superemineat, &quomodo certa quantitas materiae sequatur modum cuiuslibet speciei in materiam uenientis. Vando lignum hoc esse dicitur extra lignum illud, seiuncta sunt duo haec inter se non multum, quoniam per terminos externos tantum, specie uerò coniuncta sunt inuicem.