Latin
1719.8 to 1719.9
Ficino, Opera omnia 1719.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Magis Cergo ignis est extra aquam: non solum enim exterioribus terminis, sed qualitatibus contrarijs seiunguntur: quoniam uerò &genere conueniunt, &materia possunt quandoque misceri: at anima toto genere à materia separatur, ideoque quamuis materiam penetret, longius tamen est extra materiam. Ideoque formas quas anima mundi ab intellectu diuino nacta, nititur per seminariam uirturem in materiam ubique traducere, materia secum conciliare non potest, neque miscere sibi, quamuis illae inuicem misceantur Tum uerò materia sicut suapte natura formarum est omnium expers, ita etiam quantitatis: haec enim est forma quaedam, &quoniam quantitas est postrema formarum, idcirco certa quaedam quantitas &figura rebus secundum speciei formaeque praecipuè modum à mente, &anima destinatur. In formalibus igitur rationibus specierum in mente &anima existentibus, inclusa est atque definita, certa quantitas &figura, quae unamquamque speciem comitatur. In ratione quidem hominis tormali, uel equi decreta est hominis quantitas aut equi. Expeditur autem quantitas hęc in effectum ob efficaciam rationis ubique formalis, motumque eius quendam in actione, atque propter processionem formae naturalis emanantis ab ea. Hac igitur efficacia, motio. ne, processione super materiae faciem producitur, in molem ipsa materia, tantam uidelicet quamtam exigit ipsa forma, tum mundana mundo, tum humana homini, tum leonina leoni.