Latin
172.9 to 172.10
Ficino, Opera omnia 172.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim dicendum est, quando anima imaginem rei possidens, effluit, eandem influenti animae imaginem seipsam insinuare, quia nequit qualitas ulla in subiectum nouum de uetere sub iecto transire, neque etiam euanescens illa prior anima imaginem aliam siue similem in anima ueniente figurat. Figurare enim cum fit actio, perfectum requiritagentem. Illa uerò anima dum interit, deficit quidem ipsa, neque potest tunc animam nouam perficere. Formare uerò seipsam anima noua nequit, eo praesertim ipso momento quo nascitur, quia ipsa etiam tunc est imperfecta. Quocirca ullo modo potest animarum earum quas olim nouit imagines scientiasque tenere memoriter, si corporis &qualitatis instar effluat paulatim, &influat. THEOeodem Ficino authore,