Latin
173.1 to 173.4
Ficino, Opera omnia 173.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER VII. Anima non est corpus aut forma diuisa in corpore, aut talis formae punctum aliquod, sed est forma in qualibei parte corporis tota, ut ostenditur per potentiam sentiendi. Prima ratio. Corpus non capit imagines aptas ad sensum. Cap. Escio quo pacto in superiori argumentatione incidimus in secundam disputationis huius partem, in qua probaturi sumus propositum nostrum per potentiam sentiendi. Sic igitur hanc partem ulterius prosequa mur. Corpus si quando suscipit quicquam, modo suscipit corporali, partes uidelicet rei in suis partibus, neque potest rem maiorem, quàm sit ipsum capere, quemadmodum cera à sigillo figuram suscipiens, nunquam ampli rem figuram quàm ipsa sit accipit. Quòd si haberet cera sensum, quo figurae magnitudinem iudicaret, tantam planè iudicaret, quantam haberet. Neque potest aliam rursus figu ram accipere, nisi uel amittat priorem, uel utrasque ita in se confundat, ut uix inuicem discer nantur. Sic anima si corpus sit, per oculum corporum imagines modo suscipiet corporali, ita ut imago Platonis in oculo Socratis non maiorsit, quàm Socratis oculus. Ita Socratis anima non maiorem putabit esse Platonem, quàm suus sit oculus, uel certem non maiorem quàm sit cerebrum in quod ab oculo transferetur imago. Tandem non maiorem quam sit Socratici corporis magnitudo. Anima enim Socratis si magna est, non est suo corpore maior. Ideò si in se tota Platonis imaginem suscipit, non maiorem suscipit, quàm sit ipsa, quapropter nihil unquam majus existimabit esse Socratico corpore. Quin etiam quando Xenophontis &Alcibiadis &Phaedri imagines accipit, tunc uel amittit Platonis imaginem, uel ita habet cunctas deinde confusas, ut alium illorum ab alio non discernat. Conclude etiam ita: Anima uel solidum corpus est, uel fluxum. Si solidum, uix à corporibus figuratur, peritque docilitas &acumen, atque una unius rei accepta figura, uel aliàs non capit, uel si alias post alias ceperit, cunctae inuicem obfuscantur.