Latin
1723.1 to 1723.4
Ficino, Opera omnia 1723.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE NATVRA, ET CONTEMPLATIONE, &uno. Comment. Naturalia fiunt à uita quadam agente, per rationes quasi contemplatiuas, sibi infusas ab intellectu diuino. lilosophi quondam nonnulli simpliciter naturales, putabant naturalia omnia à qua litate quadam ementali motuque generari: ac talia prouenire, uel talia pro uirture qualitatis, quae in agente uigeret, &pro efficacia motus inde in materiam desinentis, nec his praeesse rationem ullam modo intimae artis agentem. Plotinus autem corporales qualitates, &motus duci uult ab incorporea forma non subiecta motibus, sed praesidente: quam uocat naturam uniuersalem atque primam. Formam dico substantialem, atque uitalem, quae nec ulla sit corporum qualitas, ut possit omnes pariter, procreare, nec solo impetu motus agat, ut disponere possit om nia moderamine certo: sed agat sua quadam ratione formali, &naturali quadam arte: perinde ac si artificiosa ratio, quae est accidens in artifice, sit aliquid per se subsistens, quamuis intra materiam, atque ita suapte natura agat artificiose, ut artifex artificiose agit electione: imò sic naturali arte agat artificiose, sicut ignis naturali calore naturaliter calefacit. Huic ergo uiuae naturalique rationi parent qualitates &motus ut instrumenta: tametsi absque motu corporeo, corporeum edit motum, &sine qualitate ignis generat ignem: ac sine manifesto semine passim uiuentia generat: utpote quae essentiales in se habeat, &uiuas omnium rationes, quod satis in theologia nostra probamus, &ita in praesentia breui ter confirmamus. Super nutritionem &augmentum, quae sunt generationes quaedam, est ipsa sim pliciter generatio, quae &in his omnibus reseruatur. Cum igitur hae generationes quaedam, ui tarum quarundam, uel quorundam uiuentium opera sint, nimirum simpliciter &prima communisque generatio est opus simpliciter uitae, uitaeque communis totum regentis mundum. Atque cum in mole mundi non sint certa ubique semina corporalium manifesta, profectò ipsa totius sunt semina, &pro priae rationes seminum rerumque sensibus apparentium. Natura enim quae sine electione facit, insita forma facit, &certas ubique formas certis necessario formis, id est, rationibus seminalibus: quibus sanè tanquam principijs atque regulis motus omnes, qui per se indeterminati sunt: certo quodam tenore definiat, &qualitates quae toto impetu agunt, quicquid agunt, &cohibitae sunt naturaliter in angustum, librata quadam moderatione ducat ad opus: &id quidem multiforme, uniformi tamen ordine. Nec aliter certum ubique finem spectet, in his quae ipsa non uident finem, quam ars soleat &consilium.