Latin
1723.5 to 1723.8
Ficino, Opera omnia 1723.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ars haec uiuens atque naturalis omnes in se secundum actum naturales continet formas, non aliter quàm ars humana possideat artificia. Materia enim quae in potentia formabili semper est ad omnes, non aliter ad actum perducitur omnium, quàm per uitam materiae quidem praesidentem, sed cogna tam in se omnes actu comprehendentem. Natura quidem haec artifex omnium, neque materia quadam tali uel tali, neque ipsa simpliciter materia ad suam indiget existentiam. Ipsa enim materiam quotidie talem reddit, atque talem, materiamque expedito mouet imperio. Iam uerò nec qualitate hac uel illa materiae indiget ad suam simpliciter actionem. Potest enim qualitas absque qualitatibus generare: quippe cum ipsa sit commune principium ad omnes pariter generandas. Ac si generat passim uiua sine seminibus manifestis, magis potest qualitates elementales per semina sua tantum sine elementorum talium ministerio procreare. Quòd si utitur materia qualitatibus certis affecta, non quidem necessitate eiusmo di qualitatibus utitur, sed per accidens. Quod sanè confirmatur ab illis, qui in generatione resolutio nem feri usque ad primam materiam arbitrantur. Proinde memento naturam eiusmodi esse uerum generationis ubique principium. Forma namque materialis, quia formarum est ultima, formale nihil propriè ge nerat. Quod enim in aliquo genere postremum est, nihil gignit in eo. Est ergo materialis forma non tam generationis principium, quàm affectio quaedam materiae inducta desuper ab occulto principio speciem generante. Quod autem nihil generet, confirmatur ex eo, quia generatio ad uitam pertinet: haec autem uita caret: uita uerò carere constat ex eo, quoniam oportet essentiam ulterius proficisci quàm uitam: nec tamen usque ad materiam procedit essentiam: siquidem neque forma. In qualitate igitur essentia desinit, &id quidem intrinsecus desinit, ergo uita in naturam similiter super materiae qualitatem. Natura quidem haec incorporea est, qnod enim corporeum est, si mouet quicquam, interea &mouetur, mouetur inquam etiam in substantia. Primum uerò mouens est quod substantia permanet, ut perpetuum continuare queat in motu tenorem. Si tamen est motor intimus familiarisque uelut forma quaedam, qualis est ipsa natura, oportent dum mouet, etiam quodam pacto moueri per modum quendam po tius sui alium atque alium, non per essentiam aliquando declinantem.