Latin
1725.4 to 1725.7
Ficino, Opera omnia 1725.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Denique intellectum primum sicut uniformis est, propterea quod sit in eo genere primus, sic &omniformem fieri, propterea quòd contemplando scipsum propter foecunditatem intelligentię sub uarijs sese formis concipiat: ueruntamen in qualibet forma intra se concepta communem totius agnosci formam, ideoque esse totum quiddam perfecta ratione totum, quia totum conseruetur in singulis: idque habere, quoniam sit unitissimum, ex eo quòd unita ri diuinae sit proximum, à qua tamen degenerat. Quoniam in eo rationis rerum formales discrepant inter se ratione formali, perque gradus deriuantur à superiori quodammodo ad inferius, &à meliori similiter ad deterius: conclude in quolibet genere quod est primò totum esse perfectè, &ideo in qua libet sui parte totum: sic ens ipsum, sic ipsa uita, sic intellectus. Quod uero sic est totum, non ita com ponitur ex suis, uelut ex partibus essentiam mutuatur, sed ipsa sui essentia esse dat partibus. Atqui eiusmodi totum quod se propagat in sua, quodue in singulis conseruatur totum dicitur infinitum. Nam infinitè quicquid in eo acceperis, consequuntur &reliqua. Intellectus etiam primus est necessariò multiplex, &est omnia: igitur ante ipsum est principium omnium, quod non est omnia, sed super omnia. GAec in octauo cap. consideranda uidentur. Ratio nanque intellectus haec ipsa est, quod mouea Itur, &illuminetur, atque formetur: intelligibilis autem ipsius proprietates oppositae sunt. Item in ipsa intellectus ratione non necessariò includitur, ut sit ipsum intelligibile: nulla enim necessitas prohibet esse aliquem intellectum, etiam si intelligatur à nullo, uicissim nec ad rationem intelligibilis necessariò pertinet, quòd intellectus existat. Intellectualis namque potentia in ambitu obiecti sui comprehendit materialia simul &spiritualia, atque inter haec continet, quae intelligunt, &quae non intelligunt. Intellectus igitur atque intelligibile distinguuntur inter se quadam ratione formali, eiusmodi uerò distinctio distinctioni, quae secundùm rem appellatur proxima est.