Latin
1725.8 to 1725.10
Ficino, Opera omnia 1725.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ipsa uerò secundùm rem distinctio postrema est, illa itaque forma prima, in qua intellectus cum intelligibili copulatur, non est unitas simplicissima: non est igitur primi uniuersi principium, quod simpliciter unum est atque simplicissimum, quemadmodum quicquid est in aliquo genere primum, in eodem est necessariò simplex. Esse uerò intellectum quadam necessitate multiplicem, ideoque non primum, sic etiam confirmatur: Si intellectus est summa cognitio, habet secum intelligibile coniugatum, scilicet re ipsa idem quamuis non ratione idem: Item ipsum quod primo &secundo se intelligibile est, hoc habet &consequenter, ut sic etiam intellectus. Tale enim intelligibile est forma separatu subsistens, ideoque &in se reflexa reportat intelligentiam. Res uerò materialis si appellatur intelligibile, talis euadit, quatenus transformatur in aliud, uel per aliud intelligitur consequenter. Cum igitur intellectus atque intelligibile se inuicem comitentur, adeò ut quod est alterutrum sit &alterum: atque haec differunt ratione formali, necessarid intellectus primus est multiplex, neque summum uniuersi principium. Dubitatur deinceps hunc in modum: principium ipsum quatenus est extra genus intelligentiae uidetur esse sibimet ignotum: &quatenus super intelligibile genus extat, congnosci nullo modo potest. Respondetur ad haec, ipsum praestantiore quadam ratione, quàm cognoscendo seipso frui, atque animam eo frui excellentiore forsan cognitione, quàm intellectuali, uel potius eminentiore quodam pacto, quàm cognoscendo.