Latin
1728.6 to 1728.8
Ficino, Opera omnia 1728.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
In quinta consideratione ita notabis: Sicut in circulo datur punctum in selpso quod est centrum, &punctum in toto ambitu, &quaelibet eius parte, procedens ab eo quod in se ipso est, imò quasi ipsum uel propagatio eius. Item sicut est unitas in quolibet numero eiusque par te fluens ab unitate quadam, extra numerum in se simpliciter cogitata, sic in tota rerum essentia est unitas quaedam essentiae fundamentum, &cuius libet conseruatio, procedens ab unitate diuina, su per essentiam in se manente, atque ita implente omnia, quatenus praesentia ubique sua ex se procreat unitatem quandam in qualibet re creanda, superessentialem cuius libet essentiae productricem, arque seruatricem: lam uerò quia unitas haec est praestantior, quàm essentia, conijcimus hanc ubicunque est, praesentia unitatis diuinae fieri atque conseruari. De intellectu etiam nostro, quomodo est semper in actu. CExta consideratio est de anima simul atque mente, hunc in modum: Natura oculi diaphana, id est, translucida, fit potissimum à natura solari. &idcirco lumen naturaliter appetit, facileque impletur lumine Solis: similiter diaphana in coelo natura proficiscitur à coelesti quodam lumine, secundum ordinem uniuersi antecedente diaphanum, emanenteque ab intellectuali lumine. Et confestim dum emanat diaphanum procedente, productumque implente, unde coelum sit, quasi oculus coelestis animae hoc diaphano simul atque lumine cuncta prouidentis: eodem pacto diuina mens suo lumine rationalem generat animam. quasi materiam sub illo diaphanam, impletque illam perpetuo lumine: quo anima semper tum seipsam intelligit à mente illuminatam, tum mentem semper illuminantem. Id autem agit perpetuò intellectus noster, animae caput: rationalis uerò facultas ad hunc quoque se habet, quasi uisus ad lumen, non quidem semper, sed aliquando rationaliter intellectum. Quando igitur homo per rationem quodammodo seipsum intelligit, si modò perfectè intelligit, agnoscit interea se intelligentem esse: ergo &intellectualem, qua sic intelligat se habere naturam. Haec ipsa (ut ita dixerim) intellectualitas, est intelligentia quaedam, non tam in motu posita manifesto, quàm in statu nobis occulto.