Latin
1728.9 to 1728.10
Ficino, Opera omnia 1728.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam per rationalem intelligentiam contemplator intelligit in se ipso ante intellectualitatem esse uitam atque essentiam, ad quas intellectualitas ipsa posterius accedit, ut actus: actus inquam ex quadam essentiae uitaeque foecunditate progenitus. Vnde necesse est hanc ipsam essentiam atque uitam esse in se eminentiorem quandam intelligentiam. Probat quidem Plotinus hic animam ex intelligentia sui noua. habere prius aeternam sui ipsius intelligentiam, quae sit essentia uitaque foecunda, ideoque habere se intelligibilia firma actu ibi perpetuo intellecta, cuius intelligentiae imago quaedam sit discursio rationis, quando peruenit ad summum, unde intelligentia nominatur. Nos idem sic aliter confirmamus: Tria sunt in ordine rerum ad cognitionem nostram peruenientia: sinminis gulare quiddam, id est, hic homo, &species communicata singulis, id est, homo: item ide super singula. Quoniam uerò haec tria essentiali quodam ordine à priori in posterius disposira diffe runt, uires quoque propriae cognoscentes hęc, similiter inter se differunt: singulare quidem imaginatio judicat, speciem uerò communem singulis ratio colligit &discernit, ideam autem intellectus agnoscit. Quoniam uerò idea longius differt à specie extra quam existit, quàm species ab indiuiduo, in quo seruatur, ideo intellectus à ratione longius, quam ratio ab imaginatione distat. Veruntamen intellectus inest animae: alioquin non posset animus augurari ideas esse per rationem, nisi ratio id ageret per insitam nobis ab intellectu uirtutem.