Latin
1729.1 to 1729.4
Ficino, Opera omnia 1729.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia ratio singula resoluit ad uniuersale, &corpus ad incorpo reum sine imaginationis nostrae subsidio, imo ea inuita, quae retrahit ad oppositum: ideo intellectus absque motu argumentoque rationis semper intuetur ideas, semper inquam. Nam si non peruenit ad illas imaginatione argumentationeque noua, aut nunquam peruenit, aut semper habet. Meritò cum anima sit media inter aeternitatem atque tempus (essentia enim eius fixa est, &antecellit motum ab ea dependentem) consentaneum est, ut eius essentiae fixae, eo ipso signo, quo praecedit motum, uis actionisque insit prorsus immobilis, &stabiliter intuens, quippe cum hic intuitus ab essentia &uirtute stabili ad ideam omnino stabilem uergens, utrinque stabilitatem sibi uendicet. Sicut ergo in anima ex eo quod sub aeternitate est, conuenit imaginatio mobilis, sic ex eo quòd super tempus, competit intellectus immobiliter agens. Actus quidem intellectus omnino mobilis estactus autem imaginationis omnino mobilis, actus denique rationis est mixtus, neque posset anima esse congruum uniuersi medium, nisi tria haec in se possideret. Quomodo Deus est super motum &statum, &cognitionem. Item de eo quod in actu est, &quod in potentia. CEptima consideratio probat in primò omnium principio nullum esse motum, ne dum fluentem sed nec etiam meraphoricum, qui est actus tendens ad aliud. Non enim tendit in aliud, quod est primum penitus atque ultimum. Probat nec ibi esse statum, scilicet quietem ad quam tendit motus, oppositam motioni. Omnino uerò nec quiescit in alio quod non mouetur ad aliud, neque propriè quiescit in se quod est ipsa simplicitas. In eam eiusmodi distinctio nulla cadit, per quam distingui so let quiescens, tum à quiete, tum etiam à sede in qua quiescit. Iam uerò motus à statu uim habet, dum à stabilitate motiuae uirtutis suum seruat tenorem, status autem ab unitate: Stare enim est aliud, quam unitatem propriam conseruare. Vnitas igitur ipsa &motum antecedit, &starum.