Latin
1730.5 to 1730.8
Ficino, Opera omnia 1730.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cęrerùm cum dicat intellectum &mundi, &hominis omnibus sui corporis membris esse praesentem: itemque diuinum intellectum partibus mundi cunctis adesse, cur non ex hoc saltem dicitur ita per corpus esse diuisus, ut anima? quia uidelicet intellectus quilibet sua praesentia nihil tribuit corpori, nisi per animam, ut uideatur adesse potius, quàm inesse. Praeterea intellectus aequè se habet in qualibet corporis portio ne, ut uideatur penitus indiuisus: anima uerò aliam sui uim actionemque in hoc membro, aliam in alio exercet, uitamque &sensum atque motum per diuersos gradus corporis sui membris accommodat, itaque diuisa quodammodo uidetur in corpore. In secundo hic de anima libro notabis Endelechiam illam Aristotelicam, qua anima dicitur actus &perfectio corporis, accipi posse etiam apud Aristotelem non solum pro forma, &anima à corpore inseparabili, sed etiam pro ea, quae sit à corpore separabilis. Proinde considerabis quod propriè diuiditur, id in substantia diuidi, quod uerò mouetur, posse mo ueri quidem propriè, secundum accidentia eius &qualitates atque modos, interim tamen substantia permanere, ideoque diuisione potius quam motu attingi substantiam, atque laedi. Cum uero in ipso rerum descen su bonum quidem exordiatur à summo, malumue à minimo, meritò descendendo rem propriè mo bilem prius quam propriè diuisibilem reperimus. Igitur sub intellectu diuino, qui &indiuiduus est penitus, &immobilis, inuenimus animam indiuisibilem quidem, quamuis propriè mobilem: deinde formam qualitatemque corpoream undique mobilem atque diuisam. Demum corpus, quod &huius dius Quando uerò animam diuisibilem dicimus, non sionis origo est, ac uelut iners aliunde mouetur. propriè, ut de corpore atque etiam qualitate, sed impropriè loquimur, intelligentes non quidem sectam secundum corporis sectiones ut qualitas, sed accommodatam corpori mobili diuisoque, uiresque su as, &actus, &dona alijs membris aliter distribuere. Notabis interea molem formamque corpoream, natura sua penitus dissipabilem, tum in nobis, tum in mundo non posse aliter colligari, quàm ab anima. quae non sit aequè diuisa. sed in qualibet parte sit tota.