Latin
1730.9 to 1730.10
Ficino, Opera omnia 1730.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Item mundi animam quatenus in se multitudinem habet uirium atque formarum, quodammodo mobilem esse accommodatam ad corpus mundi uiuificandum, accommodatam inquam ab ipsa mente diuina immobili quidem omnino, habente ta men multitudinem in se formarum, quamuis non usque ad minima differentium ibi sicut in anima differunt. Item quatenus &in mente diuina primum, &deinde in anima mundi regnat unitas, uigetque simplicitas eminens, inde ratione quadam intellectuali sapienterque omnia regi. Conclude quinque hic rerum gradus: Ipsum bonum unum in se tantum est, diuina mens, unum, multa, anima tum mundi, rum nostra unum in se est, atque multa. Qualitas formaque corporea quaelibet multa in se est &unum: corporis ipsa moles non unum iam secundum se, sed multa censetur. Reliqua in Theologia cut diximus) exponuntur.