Latin
1731.1 to 1731.4
Ficino, Opera omnia 1731.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta, ubi sit anima quando seorsum est à corpore. Septima, utrum animae hinc seiunctae humanarum rerum reminiscantur, &sim pliciter de memoria atque reminiscentia. Suspicabitur fortè aliquis animas nostras esse quasdam mundauę animę partes, idque ex trib. Platonicis dictis asseuerabit. Primò quidem quod in Philebo uidetur innuere, quemadmodum corpora nostra mundani corporis partes sunt, sic &animas animae. Deinde &quod in repub. &in Phaedro pariter &in Timaeo sentire uidetur, animas nostras sequi totius mundi circuitum, &inde mores fortunasque accipere. Postremo quod in Phaedro dicit, animam quoque nostram totius inanimati curam habere. Videtur autem communis hęc cura duntaxat ad mundi animam pertinere. Vi detur insuper uerisimile, homines intra mundum genitos uitam à modo sortiri, &quasdam totius uitae portiones habere. Hanc equitem suspicionem in Theologia, ubi contra Auerroe agitur pro uirib. è medio su stuli. Atque hic ad eandem similiter extirpandam in primis unà cum Plotino sic agamus. Praestantior est forma quam materia, &totum partibus, igitur si datur totum materiale, datur &formale totum. Item si totum ex partibus, ergo &totum ex totis. Cum. n. uniuersum summa ratione optimeque sit constructum, merito quicquid optimè se habere ratio uera concludit, iam extat in uniuerso: nam &inde ratio id coniectat. Totum materiale dicitur sicut lignum: nam &si multiplicatur in partes materiali diuisione, non tamen multiplicatur in formas. Totum formale est arbor: in multas. n. diuiditur formas inter se perspicuè differentes. In hoc quoque toto formali uerum inest materiale totum: nam ex eo quod in formas particula res distinguitur differentes, etiam in materias quodammodo differentes, formis scil. proprijs differenti bus. Cum igitur mundus sit totum absolutissimum, certè &formale totum est, totumque ex totis. Non erie autem totum ex totis, nisi multa sint in eo non solum differentia formis, sicut in arbore, sed etiam secundùm existentiam quoque disiuncta, &actionib. segregata, sicut cantores in choro, ubi unusquisque, &communi officio cum cęteris ad idem congruit, &interea proprius est, &sui iuris existit.