Latin
1731.5 to 1731.8
Ficino, Opera omnia 1731.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Oportere auemundum hunc esse uerum totum ex reb. uerè totis, non solum eius perfectio postulat, sed etiam exemplaris imita tio exigit:nam &illud totum ex totis. Illic. n. in unoquoque aliter aliterque sunt omnia, sed in hoc insu per mundo localem quoque rerum disiunctionem adducit operis huius conditio, dimensioni locoque, &motui, temporsque subiecta. Denique ubi perfectiones sunt partes, perfectius est &totum. Partes uerò per sectiores sunt, quae existentiam propriam, propriumque habent officium. Sic ergo &totum magis formale est, ubi partes magis sunt formales. Hae uerò ibi formales magis, ubi magis formis atque existem tijs, siue substantijs, &actionibus distinguuntur. Ad hoc autem ut totum sit uerè unum, satis profecto facit ordo cunctorum, unus ab uno pariter &ad unum. Ex his apparet non esse probabile, hanc mun di machinam unicam duntaxat habere animam, sed probabilius esse, plures adesse animas, &animalia plura pręter mundanam animam, animalque mundanum. Atqui &in nobis esse propriam animi nostrę substantiam ab ipsa mundi anima differentem inde conijcimus, quod proprium noster animus liberumque possidet arbitrij motum. Qua de re in Theologia de libero disputantes arbitrio satis egimus. Alioquin si pars totius foret, subitò totius impetu raperetur, neque foret discursionis rationalis &consilij compos, neque aberrare posset, quandoquidem anima mundi errare non potest. Liberum uerò in nobis arbitrium Plato in decimo de Repub. &in Phaedro atque Timaeo absque dubio ponit, &Ari stoteles ubique confirmat. Omnino uerò ponere nostras animas esse partes animae mundi, nihil aliud est, quam dicere, hanc animam tuam esse ipsam totam mundi animam, meamque similiter. Illa. n. diuidi ne quit in uarias portiones, sed tota indiuiduaque &eadem prorsus est simul ubique. Cum uerò mea nunc &tua inter se omnino repugnent actionibus opinionibusque, &affectibus, &habitibus, non possunt eadem anima, eademque mens existere. Praeterea si animus meus est quo quomodo pars animae mun di, non habet propriam existentiam, nec insuper propriam actionem.