Latin
1736.1 to 1736.4
Ficino, Opera omnia 1736.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dices ergo ipsam mundi animam omnibus quidem talibus esse praesentem, neque cogi hanc ipsam plures fieri animas propter sectiones plures, atque animantes, sed interea non hanc solam his esse uitam, quamuis ipsa uitas in his generet. atque animas. Quae quidem animae si à Platonicis aliquibus, &ab ipso Plotino alicubi dicantur ess secundùm proprias substantias sempiternae, num tunc primum ab anima mundi geni r, sec uniuersali illius instinctu genitus infundentur. Poterit &aliquis dicere, omnem quidam uitam ess perpetuam, sed animas, si quae sunt tales, proprio motu carentes, non tàm in se, quàn muni post obitum uita subsistere, quae uerò proprios edunt motus, praesertim si liberos, propriam quoque formam per seipsas perpetuò conseruare. Semper uerò memento, praeter uitas animantiur prias, subesse cunctis communem uim ex mundi anima uegetalem in arbore mundana totam ubique uigentem, quae &praeparet materias proprijs animabus, &tempore certo conseruet, &in unum uit cta conciliet. Hunc Pythagorici, referente Sexto Pyrronio, esse dicunt spiritum in modum animae re bus cunctis insusum, qui homines conciliet caeteris animantibus, conciliaros aliunde numinibus. Hoc iam uigente communiter, accedit in nobis ad foetum rationalis anima, atque sub hoc communi lumine, ipsa deinceps lumen propriae peculiarisque uitae diffundit in corpus, quod &in obitu ipsa secum contrahat proprium, quemadmodum &mundi anima suum, atque commune conseruat. In Cap. IX. Quot modis insinuetur anima corpori, &qualis sit anima mundi, &quomodo faciat mundum, &dimensionem eius, &quomodo sit ubique N capite libri nono, ubi secunda incipit quaestio, quomodo insinuatur anima corpori: animaduertes duobus in primis id fieri modis. Nam aut ab incorporeo statu, aut à corpore uenit in corpus. Et hoc quidem secundum diuisionis membrum in quatuor iterum membra diuiditur: nempe aut à liquido corpore transit in liquidum, aut à liquido in solidum, aut à solido in aliud solidum, uel à solido rursus in liquidum. Vbi notabis si quando ex Plotini sententia omne corpus exuere possit, excogitari posse semper extra corpus esse uicturam. Quod &Plato in Phaedone significat: &Porphyrius, atque lamblichus suspicantur. Sin autem, ut ait Proclus, semper est in aliquo corpore, poterunt consequenter fingi uicissitudines corporum sempiternae.