Latin
1736.5 to 1736.8
Ficino, Opera omnia 1736.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem cognoscas quomodo anima tua, imo prius quomodo mundi anima suo insinuetur corpori, cogita in anima mundi uim intellectualem eius, in summo ceu lumen, rationalem in medio ut splendorem, uegetalem in infimo, ut calorem. Praeterea circa eius essentiam considera duo. Primum prout ipsa aliud quiddam est, quam illa tria: secundum prout tribus iam illis est insignita, iam uerò quo momento est aliud, quodammodo obscura est, &deformis, &frigida. Obscura quidem nondum habens intelligentiae lucem, deformis item nondum rationis splendorem possidens. frigida denique, non adhuc adepta uegetalis naturę fomen tum. Ex hac ergo essentia sic egena cogita prodire primam mundi materiam prorsus egenam, &omnino tenebrosam, deformenque, &frigidam, sed interim ab essentia, quatenus tribus iam illis est insignita, contemplare mundi materiam prodeuntem protinus exornari, per intelligentiam quidem formis peni tus permanentibus: per rationem uerò formis, quae moueantur stabiliter, per uegetalem denique formis. mobiliter moueantur: ita tamen, ut quae intelligentia rationeque procedunt, tàm naturaliter inde profluant, quàm naturaliter, quae uegetali natura nascuntur. atqui sic anima mundi praedita in mundo formando exemplar praecipuum cut Timaeus innuit) non mobilem, &quasi generabilem spectat natu ram uel rationem, si modo sit ratio mobilis, sed intellectualem potius formam omnis generationis expertem, siue sit animalis intelligentia, siue prima. Cogita rursum animam quatenus mobilis est intrin secus, naturaliter anniti, ut eatenus moueatur extrinsecus. Ex hoc ergo nixu materiam iam natam statim longe lateque protendit, adeò ut ex animae motu micante foras. dimensio materiae sit exorta, simul &mundi motus. Sic ergo locus inde simul nascitur, atque tempus. Locus quem habitet anima uegetando: tempus quo locum, id esi, corpus moueat uegetando. In exemplari primum intellectuali destinata est idealiter, certa tum mundi, tum mundanarum dimensio rerum: ad quam sane destinationem tanta suborta est ad motum formalis efficacia in uegerali natura, quae pro mensura tali tantam mundo quantitatem exhibet, tantasque mundanis, quanta simul, &quantae praesignantur in ipsa mentis idea. Potest autem anima per essentiam suam tota simul adesse parti cuilibet mundi tàm grandis: quoniam &tantus hic est factus quantum ipsa processit, quae, procedendo fecit.