Latin
1737.5 to 1737.8
Ficino, Opera omnia 1737.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Reuertuntur autem animae nostrae, quandoque ad animae mundanae gra dum, unde prouidentiam eius publicam contemplentur, &facilitate gubernationis propriae circa cor pus tunc suum, &circa suam prouinciam imitentur: Praeterea mundi anima quasi mundanus Apollo canit quidem in natura, pulsat autem in coelo lyram. In natura rationum omnium euolutio statutis temporib. atque reuolutio, uniuersalis est concentus ex multis cantib. modulisque compositus, in coelo similiter perperua quaedam dispositio stellarum atque motionum sonus est Apollineus, ad perpetuum cantus illius concordiam institutus. Siquis igitur dispositionem continuam illius cantus inspiceret, in ea statim coelestes sonos contueretur, &quasi iam (ut propriè loquar) audiret. Animae quinetiam nostrae progressiones suos tum in descensu, tum in hac habitatione, rum in ascensu quasi tripudio concordi saltantes. cantui mundano sonoque coaptant. Cum enim ab eodem parte proficiscantur, à quo &anima mun di eiusque germanae sint, &prouinciam eius inhabitent, nimirum ad cantum omumque illius ipsae saltant, non impulsae quidem inde, sed uolentes, &naturaliter simul atque libenter ipsae mundauae mun danum ordinem aemulantur. Hinc efficitur, ut per coelestia progressiones humanas, &si non ubique quasi per causas, saltem quasi per signa quaedam coniectare quis ualeat, prae sertim quia uniuersalis natu rae coelique forma exemplari quadam ratione continet, quaecunque generantur intra mundum, siue ab ea ipsa, siue à seipsis, siue quomodolibet aliunde dicantur. Habitant uerò animae aliquando extra coeleste corpus, aliquando in coelesti puro, aliquando sub coelesti. Et quatenus anima diuersum intra se habitum induit diuersam furis induit &figuram, itaque aliquando in hominem coelestem uenit, aliquando in aërium, aliàs in terrenum, atque hic rursum quatenus minus magisde inde degenerat, in hominem uenit uel diuinum, uel humanum, uel quasi ferinum. Nempe ita nos Plotini uerba emendare solemus. Nam rationalem animam bouini corporis, uel suilli formam aliquando fieri à Platonicis non est rece ptum, neque etiam ab ipso Plotino concedendum erat, cum proposuisset mutationem in anima ab ima ginatione principium habuisse, quae in essentia speciem mutare non potest. Tot quidem intellectus in humana specie esse quot sunt &animae, receptum est.