Latin
1737.9 to 1737.10
Ficino, Opera omnia 1737.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectum uerò nostrum in diuinis restare felicem, dum rationalis potentia, quasi ad terram pręcipitata fit miserrima, ab lamblicho quidem non uidetur penis tus dissidere: à Porphyrio tamen Plotini discipulo spretum est à Proclo reprobatum, dicente tantam fo re potentiam beatissimae apud Deum mentis, ut uim sibi contiguam, &simillimam rationem sit interim retentura, quatenus ipsa minimè declinauerit, &in hac uita nos minimè peccaturos. Neque consen tire uidetur stomachum infirmissimum fore quamdiu firmissimum iecur extiterit. Subdit Porphyrius, casum animae non ab imaginatione, uel natura, sed ab intellectu coepisse, non enim trahi ab infe rioribus superiora, sed uim illam superiorem agere pro mensura quadam uirrutis suae. Itaque intentionem agendi, quandoque in ea remitti, atque eatenus intendi uirtutis inferioris actum, id est, imaginationis atque naturae, cùm anima undique ociari non possit, contra uero remitti rursum inferiorum actus, quando superiorum actus intenditur.