Latin
174.5 to 174.7
Ficino, Opera omnia 174.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et uox solum b, li neae finem tangit, ad a, non transit? An potius ambo tam color quam uox ad ambo simul, tam scilicet ad a quàm ad b ueniunt? Si primum concesseris, scilicet, quod alterum tantum uenit ad terminum lineae alterum, profecto duo illi termini, duae à se inuicem erunt distinctae uires, quarum utraque quod suum est agnoscet, alterum ignorabit, ideò per neutram uim illa animus comparabit. Sin concesseris ambo illa ad terminos ambos concur rere, ita ut uis utriusque termini ambo persentiat, una illarum sufficit, uacat altera, quando quidem nihil plus uires ambae quàm alterutra faciunt, imò uerò duae uires erunt indiui sibiles ambae. Ita cogimur confiteri uim illam animae unam per quam plura dijudicat, non esse partibilem. Igitur uia illa magistra sensuum, neque corpus est, neque qualitas diffu sa per corpus. Si talis est animae uis, quid prohibet animam esse talem? Nisi fortè putes substantiae alicuius uim substantia sua esse nobiliorem. Tertia ratio. Quo angustior sensus est, eo est perspicatior.