Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 174
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Rofectò oportet imaginem uisibilis corporis ad aliquid impartibile colligi: quod &in ipsis fit pupillis. Alioquin ingentia corpora, atque coelum ipsum per tam minimam pupillam non cerneremus. Quòd si quantum ad oculum spectat, ut cernat acutius, ampliore quantitate opus non est, imò paruissimi oculi acrius inspiciunt, quam amplissimi, ut oculi aquilae quam bouis, quasi uisum non modò non iurion iuuet, sed impediat magnitudo, si, inquam, exterior acies magnitudine ad percipiendum minimè indiget, quid de illo interiori uisu &communi sensu dicimus?