Latin
1742.5 to 1742.8
Ficino, Opera omnia 1742.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm uerò haec ipsa natura sit intelligentia &uoluntas, meritò non consilio tractat mundi materias, sed sa pientia firma tum naturaliter, tum etiam uoluntariè fabricante. In Cap. XIII. Ens diuina idearum suarum sigillo imprimit formas animae mundi adeo uehementer, ut non solum figuret supremum animę, id est intelligentiam, sed etiam medium eius. i. imaginationem: &usque LVTad infimum eius, id est naturam formarum notas inurat. Formę siue rationes rerum seminales in natura sunt ultima quaedam uestigia diuinorum. ideo cognitione carent, quamuis uita non careant, aguntque in materiam sicut ignis atque similia, &artificiose quidem: quoniam sunt uiuae quaedam expressiones diuinae cuiusdam intelligentiae, atque huius uerba loquentis: Natura dum agit in materiam, pati dicitur non à materia, sed ab anima. Anima uerò non tam patitur à mente, quàm se agit ad ipsam. In Cap. XIIII. NAtura uniuersalis, id est, uiuifica quaedam uirtus animae mundanae omnium plena seminum A. adest corporibus omnibus ex se genitis, non tanquam qualitas quaedam his permixta factaque horum propria sicut caloraëri, sed tanquam actus animae quodammodo separatus, separabiliterque praesens, sicut aëri lumen. Natura quidem se habet ad animam sicut lumen ad solem, forma uerò materialis ad naturam, sicut calor ad lumen ex lumine genitus in materia. In Cap. XV. Ctio animę mundi intima non tpre transigitur paulatim, sed momento tota simul impletur. Extima uerò, id est, processio quędam uirtutis illinc in mundum, &ipse mundi actus tperis successione peragitur. Ipsa igitur propria huius animae actio non est in tempore, sed tempus generat in materia. XVI In Cap. Ormęrerum, quam in materia distant inter se loco, in anima mundi distant differentia tantum inter Ese formali. Item quam in materia priora sunt inter se tempore atque posteriora, in anima solo quodam ordine discrepant, quo alijs alia cedunt, potius quam succedant. Est. n. anima per essentiam omniformem ordo quidam specialis, &firmus futuri ordinis uniuersi exemplar pariter &effector: &quantum in se est, efficere potest simul omnia, si materia posset simul omnia capere.