Latin
1742.9 to 1742.10
Ficino, Opera omnia 1742.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Moueri quidem dicitur anima haec ad bonum, qua ratione per mediam mentem ad illud appetendo conuertitur: mens uerò in bono quiescete, quoniam nullo ad id medio utitur: mundus uerò circa animam, imò intra animam tpere uoluitur. Plotinus in lib. de tempore, &si non ponit tempus motumque in anima mundi superiore, ponit tamen in anima eiusdem inferiore, id est in uestigio superioris atque natura: non quia formas acquirat ullas uel amittat, sed quia formae in ea quaedam, quasi è somno statutis remporibus prodeunt in uigiliam. In Cap. XVII. Nanima mundi non est ambigua consultatio temporalisque discursio, quia quod optimum est in ea ab aeuo semper caeteris suis uirib. dominatur: Est tamen in nostra, quoniam è multis partibus uiribusque nostris nunc una, nunc alia dominatur. Item quia &ignorantes sumus, tum etiam quoniam plurimis in digemus, tum denique quia plurimae nobis ab externis incidunt passiones.