Latin
1743.5 to 1743.8
Ficino, Opera omnia 1743.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In Cap. XX. Ayleut in corpore leui est stimulus ad ascensum, in radice ad humorem, in folio ad calorem: sic in corpore per animam, quasi uitaliter iam affecto, insurgunt naturalia quędam incitamenta, pro indi Vgentia quidem ad impletionem: pro repletione ad euacuationem, pro alteratione nimia ad opposiram. Natura interim uegetalis. quę uitalem in corpore affectionem genuit &conseruat, patiente tali corpore, laborat dum conatur, &agit intentiua circa conseruandam, uel instaurandam affectio nem in corpore naturalem. Quo quidem conatu dicitur concupiscentia illa, quae exordiebatur in corpore tali: adolescere in naturam. Dum uerò natura haec agit obnixius, peruenit perceptio passionis in sensum, atque hinc ad imaginationem atque iudicium. In Cap. XXI Ncitamentum ad concupiscenda oblectamenta corporea non oritur in ipsa animę uirtute concupiscen re, sed in corpore tali, id est, per animam affecto uitaliter. Id sanè conijcimus: primò, quia cum in corporetali sit indigentia simul atque passio, meritò appetitus hinc incitantur. Secundo, quoniam quatenus aliter se habet corpus tale pro differentia aetatum, ualetudinis, habitus, loci, temporis, eatenus diuersi surrepunt appetitus. Virtus autem concupiscendi in anima permanens non permutatur. Tertio, quia nonnunquam in tali corpore stimulus aliquis est ad aliquid, ad quod non statim uis ipsa ipsa concupiscendi se dirigit. Quarto si etiam mox ad hoc intenderit, non tamen animus semper hoc admittit. Quinto, surgit sa pe in corpore deprauato stimulus ad aliquid naturae minimè consentaneum, ut ad cinerem co medendum, quod natura corporeae habitudinis moderatrix non adsciscit, neque coaptat corpori, neque sibi: denique nec impletur, nec euacuatur, nec quomodolibet alteratur uis ipsa concupiscendi animae insita eiusue idolo, sed corpus tale. Hinc igitur, non inde appetitus ad talia suscitantur In Cap. XXII. VErra cum animalia generet, sitque animalis mundani membrum, &necessarium, &minimè contem nendum, est animal intellectuale atque diuinum, habetque sensum: nam in anima uis iudiciaria uiger, quae coniuncta corpori suo percipit, &iudicat sui corporis passiones, id autem est sentire: quanquam Plotinus &multi unicuique elementorum suam tribuunt animam.