Latin
IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM
Ficino, Opera omnia 1743.9
Unproofread scanNot analysed yet
Poterit tamen aliquis forsan non absurde dicere, sphaeras quidem coelestes, quia &immutabiles sunt, &permanent in seipsis inuicem non confuse, animas inter se distinctas habere: elementa uerò quoniam compositi gratia instituta sunt, &in seipsis permutantur, &inuicem confunduntur, suntque in globum unum redacta numerisque competentibus in formam unam concorditer colligata, unicam cunctorum animam possidere, uni eorum materię complexionique humorum, quasi quatuor, prsus accommodatam, uigentem in aëre &igne quam plurimum, per haec in aqua simul atque terra, cuius uirtute uitalem uim composita etiam illa reportent: in quibus elementorum portiones simili quadam ad totum proportione ligantur: in terra quidem &aqua animalia manifesta, in aëre uerò daemones habentes corpora connexa similiter; quamuis tenuia nobisque occulta, Sentire In Cap. XXIII.