Latin
IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM
Ficino, Opera omnia 1745.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm mundus sit unum animal, omnia corporea duobus modis sunt partes mundi: primò, quia singula corpora sunt, quaedam uniuersi corporis portiones: secundò, quia in quolibet corpore est &ipsa mundi anima, &propria quaedam huius animę uirtus efficacia dos huic cor pori distributa. Quatenus ergo corporea singula sunt animalis mundani membra, facilè tum à toto, tum inuicem patiuntur: quippe cùm etiam quae loco inter se distare uidentur, sint propinqua, ob mirabilem naturae unius communionem. Totus In Cap. XXXIII.