Latin
1746.1 to 1746.4
Ficino, Opera omnia 1746.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
FOtus mundus est animal unum ratione musica saltans, &saltando consequenter unà secum om nia uarians. Anima mundi habet in sua intelligentia, cogitatione, imaginatione, natura descri ptas, quasi praesentes futuras omnes reuolutiones mundi, secundum musicas earum proportiones: item designatos habet omnes euentus, qui uel reuolutiones necessariò comitantur in coelis, uel quomodocunque sub coelo consequuntur easdem. Ad eiusmodi musicam designationem, quasi ad can tilenam sonorumque concentus per affectum sequuntur reuolutiones in mundo, quasi gestus quidam arte tripudiantis. Ipse quidem saltator intentione spectat primò insitam sibi musicam: deinde per hanc membrorum mundanorum reuolutiones: tertiò per eas prospicit quodammodo quae inde sequun tur, uel saltem significantur. Potest &sapiens aliquis, quasi muficus praeuidere qualia ubique quales sequuntur reuolutiones mundi, sicut quales gestus membrorum ad quales sequantur soni partes, prę terquam ubi uel inepta superis materia non omnino cedit, uel nimis debilis patitur supra modum: sicut &arbitrium hominis potest non coeli tenorem, &uicissim humana debilitas ultra modum inde pa ti. Deniqu sicut in chorea passiones quaedam membrorum, uel aliorum contingunt ultra gestus arti ficiosos, sic &similia quaedam ex tripudio mundi contingunt In Cap. XXXIIII. COrpus nostrum tanquam mundi pars sequitur fatalem mundi circuitum. Anima quoque quatenus obsequitur corpori, potest tamen &magnanimitate passiones corporis paruipendere, &eas arte declinare uel leuare. In uarijs mundi sphaeris partibusque earum, &stellis naturaliter uariae sunt uirtutes. Sunt &uirtutes uariae in differentibus ibi figuris ex stellis inuicem firmiter constitutis: uir tutes inquam firmae. Oriuntur &differentes deinceps uirtutes in differentibus figuris, quae inter stellas perpetua motus diuersitate contingunt. Ad has utique uirtutes, tam naturarum quam figurarum, consequuntur quae sub Luna fiunt, partim quidem uelut inde necessario facta, ceu qui saltantis manucapti corripiuntur, partim uerò tanquam liberius consonantia, uelut qui ad sonum choreamque gestiunt, &canunt, saltantque libenter. Figurae quidem coelestes haec inferiora significant, naturae uerò unà cum figuris efficiunt pro dispositione miateriae. Multa uero figurae significant, quae non coelitus, sed aliunde fiunt. XXXV. In Cap.