Latin
1747.1 to 1747.4
Ficino, Opera omnia 1747.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Cap. XXXVIII. *Ntellectualis anima mundi &sphaerae cuius libet atque stellę subiunctam habet uegetalem uitam suo infusam corpori: per quam non electione, sed naturaliter generantur, mouenturque sequentia, &Abeneficia capacib. conferuntur. Quicquid usque ex eiusmodi uita profluit, uitale hinc affluit, &be neficum, sed euadit alicubi noxium, uel quia materia non est capax, sicut infirmus ad Solis lumen se habet, atque calorem: uel quia ex diuersorum mixtione aliud quiddam inde resultat, ut aureum Solis lumen in nube rubrum euadit, &uiride atque fuscum. Vegetalis uita nostra uitae superius dictae admodum est conformis similiter spiritus noster radijs illius tam occultis, quam manifestis omnia penetrantibus Euadit etiam longè cognatior, quando erga uitam illam uehementer afficimur, consentaneum illi beneficium exoprantes, atque ita spiritum nostrum in illius radios transferentes amore: praesertim si cantum &lumen adhibemus odoremque numini consentaneum, quales Orpheus hymnos mundanis numinibus consecrauit. Item coelo incensi thuris odorem, aetheri feruentem crocum, stellis aromata, Soli thus &manna Lunae, &Naturae aromata, Saturno &loui styracem, Neptuno myrrham, Mercurio thus. Spiritus enim per affectum, cantum, odorem, lumen, cognatior affectus numini, uberiorem haurit illinc influxum In Cap. XXXIX CVper uegetalem mundi uitam, quae &natura, &rerum naturalium seminarium appellatur, est intelliOgentia omnia latius ordinans, quàm natura. Ex intentione seminarij est quaecunque ex ipso nascun tur, formosa nasci efficaciaque admotum. praeterea solito quodam. &duntaxat naturali ad suum profectum tenore procedere. Quòd ergo deformia debiliaque contingant ob materialem quandam necessitatem &alia interimantur ab alijs, impedianturque solitum peragere ordinem, &crescere, suumque tempus imple re, ac suo uicissim semine alia propagare: id inquam totum ex nulla est intentione naturae. Neque igitur id contingens ordinari potest intentione naturę, cum sit eius ordini inimicum. Ordinandum tamen est, omnia enim sub uno rediguntur in unum. Per intelligentiam igitur natura superiorem, accidentia eiusmodi in or dinem reuocantur, per eandem arbitrij quoque liberi motus &effectus pro meritis ordine disponun tur, anticipantur nostrae preces, ut ait lamblichus, &implentur, uobis interim libere obsecrantibus, nec diuina uoluntate mutata, nec rerum ordine perturbato. Dispositio itaque rerum latior est in mente, quam in ipsa natura, in mente inquam solum prima.