Latin
1746
Ficino, Opera omnia 1746
Unproofread scanNot analysed yet
per insitionem quandam inserere, quandoque possunt. In Cap. XXXVII. cut membra nostra tam interna, quam externa, uires ad actionem atque motum habent ab anima nostra sic omnia mundi membra ipsa mundi anima. Mirabiles supra naturam elementarem actiones in lapillis, Smetallis. herbis, animam esse testantur in mundo, à qua minima quęque uires ubique maximas habeant. Item quòd exiguus ignis tam procul agat, tam facilè cuncta in se absumat, quòd luceat habet ab animas imò singula quòd aliquid generent. Et ipse ordo motuum atque formarum ab anima regitur, contrariorumque connexio, &motus coelestis machinę, tam ingentis, in quam uelut animę proximam genitalis anima potissimum propagatur: per hanc in ignem, per hunc in aërem, per hunc in caetera. Atqui genitalis haec mundi uita non electione quasi practica, nec actionis suae animaduersione in haec: sed ita naturaliter agit. ut Sol &ignis: imò ut &in nobis anima uegetalis. Naturalis autem actio est antiquior quam electio practica quamuis contemplatiua &uniuersalis ipsa excelsae mentis electio antiquior sit, quàm actio naturalis.