Latin
1747.9 to 1747.11
Ficino, Opera omnia 1747.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
ad spiritum arteriae, ad semen uerò testiculi, Sunt &medicinae quae certos adsciscant humores, &membra quaedam petere uideantur, eadem est animalis mundani conditio: in quo passim dispersa sunt, quae rem hanc aut illam ad se rapere possint, si congregata in unum admoueatur. Per sua enim retia, uel illicia homines: per sua equi, &per propria similiter homines, hi uel illi clam illaqueari possunt, quemadmodum oblectamentis formarum atque musicae palam insecantur. Denique sicut ferro paleisque compertum est, quod trahat magnes, scilicet atque suc cinum: sic diligens &fortunatus perscrutator inueniet escam omnib. attrahendis. Singulis enim animalis mundani membris coaguli uis est insita connectens in unum cuncta uiuum, temperatè quidem suapte natura: intemperate uerò quotiens undique congregata, in aliquid transferatur, mundo nec pauonte interim. neque peccante: Sunt &differentes in hoc animali uires inter se à natura disiunctę, quae frequenter à Mago coniunctae, &membrum hoc coniectae, uel illud uiolentius agant, atque perdantm his, cuidixi) non peccante mundo. Nominat Plotinus quatuor, quib. mirabilis insit uirtus, scilicet qualitares specierum occultas, &figuras, concentusque, &uota: quippe cum qualitates illae propagines quędam sint ui rium in uita mundi latentium, &figurae concentusque inferiores coelestium figuras saepe referant &concentus.