Latin
1748.1 to 1748.4
Ficino, Opera omnia 1748.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Votum uero motus quidam est animae uehemens erga numen, quod obsecramus: Si contrito sulphu re subtilissimum eius puluerem proijcias uersus ignem, ignis in longum, producta flamma se pulueri huic pro tinus applicabit. Similiter qui stellam obsecrat opportunè paratus ad stellam, spiritum suum proijcit in ra dios stellae manifestos pariter &ocultos, ubique diffusos atque uiuificos, per quos uitalia sibi stellae mu nera uendicat. Denique sicut omnes stellae fixae connexae sunt firmamento, sic omnium stellarum numinumque mundanorum connexae sunt uitae mundanae, cui &connexa est uita nostra: ut non mirum sit, uehementes animae nostrae motus effusos, per communem uitam ubique uigentem, usque ad numi na mundana producit, uicissimque motus horum numinum, per eandem uitam ad nos usque deduci. In Cap. XLI. Valis est in quolibet animali perfecto textura neruorum atque uenarum, talis in mundano est animali naturarum contextus, atque uitarum. Sicut ergo motio passioque pedis in nobis perti net ad ceruicem, &ceruicis ad pedem, sic &in mundano hoc animali motus inferiorum ad supe riora proueniunt, atque uicissim, &quasi aequalium similiter ad ęqualia. Motus autem omnis uenit qui dem salutaris ex alto, dummodo qualis uenit, taliter capiatur, &capi possit. Neque distantia loci prohibet, quin motus uicissim utrinque proueniant, ubi ultra communem texturam res inferior cognatam habet cum superiore proprietatem, tam acquisitam, quàm naturalem: sicut nerui motus in lyra ad neruum alterum peruenit, distantem quidem, sed similiter temperatum. In Cap. XLII Agi quondam multi uitę praesentis amatores, bonorumque corporeorum cupidi excogitauerunt corporea sacrificia, uotaque uiuis stellarum corporibus, &uiuo mundi corpori consentanea, ut in Ade quod optabant, consequerentur. Ad eadem corporea sacrificia dedicata stellis populum assuefecisse uidentur. Dubitabant ergo nonnulli, utrum stellis ad hoc ipsum opus sit sensu, imaginatione, memoria, electione, ut uota eiusmodi impleant.