Latin
1748.10 to 1748.11
Ficino, Opera omnia 1748.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Admouent etiam quae seiungere possint: sicut &nautae suspendentes ferrum ita cum magnete librant, ut rapiatur ad Vrsam: atque uicissim inficientes alleo raptum eiusmodi soluunt. Qua uerò siderum positione quidam opportunius ad haec utantur, &quas fingant imagines, quasue materias conslent narrare non expedis: nec etiam quibus incantamentis clam alliciant. Verbis quidem praeest Mercurius, cantibus uerò Phoebus. Incantamentis autem Mercurius cum Phoebo coniunctis. sed ubi &qua ratione iunctus Soli, &quali stellarum aspectu fretus uim praebeat cantio nibus: item quo aspectu malefica, quoue benefica praestet incantamenta docere iustitia uerat. Forrè uerò sicut caeterae materiarum qualitatumque mixtiones uim nouam adipiscuntur, ita certae quae dam iuncturae uerborum &intra animam conceptae, &extra animam prolatę adhuc, quasi uiuae uim quandoque mirabilem consequuntur, uel ex praesenti siderum positura, uel etiam ex ipsius hominis genitura, aut ex sin gulari quadam animę potestate adeò, ut in effectu uerborum, hęc ipsa eorum iunctura processioque in obiectum intenta sit, quasi directio &applicatio uirtutis intimae ad extremum: quemadmodum praegnantis cupidę digitus genam signans rei nimium affectatae. nota.