Latin
1749.1 to 1749.3
Ficino, Opera omnia 1749.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Procedit uerò in rem distantem incantamenti uigor motu quodam non solum per aerem sibi similem propagatus, sicut in aqua semel percussa circuli, sed etiam per radios spiritus excantantis, quos quidem procul imaginatio uehemens affectusque iaculatur. Radialis namque natura subito procedit in longum, secumque producit uires eiaculantis. Imo uerò res omnes infra lunam imitatae stellas naturae suae uires, &quasi uapores quosdam radiorum instar emittunt foras, quibus obiecta etiam distantia pro natura sua benè, aut malè frequenter afficiant: idque facilius quoniam singula eiusdem sunt animalis membra mundani: quod odores ipsi declarant longius, &diutius à canibus apibusque percepti. Mitto quandam dęmones ueneficijs magicisque operibus adhibeant potestatem, quod sane in symposio Plato confirmat. Hos etiam. Magus cultorque diligens demulcendo sibi conciliare potest, quemadmodum &abiectis minimus musicusque puer Regem illaqueat generosum, &bestiae quaedam hominem quandoque fascinant. Sicut enim se habet ad hominem bestia, ad uirum puer, ita uir magnus ad inferiores daemones, nobisque propinquos. Huc forsan tendit illud Albumasar aliorumque astrologorum scilicet preces uim habere, quam plurimam, quando caput Draconis medium tenet coelum, &Iupiter, uel in eo sit, uel id aspiciat: lunaque, uel coniuncta sit cum loue, uel ab ipso procedens coitum cum ascendentis domino prosequas tur: aut ascendentis dominus congressum cum loue petat, capitisque Draconis aspectum. Putant enim sidus eiusmodi, uel efficaciam prosperitatemque spiritui nostro, uotisque praebere ad daemonas loui, Capitique subditos allectandos: si modo coelestibus his influxibus subiungantur, ex omni genere sensibilium multa tam huic daemoni, quàm suo illi sideri competentia, quae &perscrutari laboriosum est, &obseruare periculosum. Tutius uerò de hoc louiali sidere physicus aliquis opinabitur, spiritum hominis tunc bona coelestia uehementius affectantis, beneficio louis coelestibus bonis largius hauriendis exponi: ad malignos autem spiritus loco mouendos, diuinationemque per mortuos explendam.