Latin
175.5 to 175.7
Ficino, Opera omnia 175.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed more Mathematicorum in omnes quas habent, puto te partiturum. In particulas igitur infinitas tam uisum, quàm colorem secabis, &uisus partes singulae singulas colo ris sentient portiones. Itaque innumerabiles ibi erunt uisus, innumerabiles uisi colores, innumerabiles uisiones. Atque ita nunquam poterit color unus uisum incurrere, quin eodem illo momento infiniti uisus infinitos colores uideant infinite. Quod ne fingi quidem potest. Forsan, ut haec monstra uitemus, subijciemus totum illum uisum sentire? partes eius nequaquam. Sed hoc etiam temerarium. Quo enim modo quae sensu carent, sentientem substantiam generabunt? nullo. Igitur neque partes illae sentiendi expertea sensum ipsum constituent An dicemus singulas partes uisus sentire, sed per eandem to tius uisus &integram uisionem, ac sentire speciem totam, partesque cum tota? Non. Primò, quia species non uidetur, sed color ipse per speciem. Deinde quia operatio quae fit ex congregatione partium distinctarum, fit quoque per congregationem momentorum, ac transigitur paulatim, sensus autem fit subito, quod significat sentiendi uim esse indiuisibilem. Denique si pars quaeque uisus per se sufficit ad uidendum, quid opus est pluribus? Si non sufficit, ex non sentiente fit sentiens. Nisi forte partes illae congregentur in unum à superiore aliquo sentiente. At illud erit anima potius atque sensus. Quapropter nunquam deliras responsiones effugiemus, quandiu sensum esse partibilem affirmabimus. Sit ergo impartibilis sensus, sit &anima talis, quae fons est indiuisibilis uirtutis atque subiectum. Quinta ratio. Anima sentit ubique tota. Cap.