Latin
175.1 to 175.4
Ficino, Opera omnia 175.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui quantò singulis sensibus est praestantior &acutior, tantô etiam debet sufficientior esse, erit autem sufficientior, si nulla indigeat corporis quantitate. Denique &ipsa animae substan tia sensuum fundamentum, erit omni sensu sufficientior, si quantitate non egeat. Quis eam dixerit quantitatis dimensionibus indigere, cum neque conducat ad animi dotes cor poris magnitudo, neque noceat? Si conduceret necessario, non esset apis oue solertior, uulpes astutior suę, simia ingeniosior asino, leo boue audentior. Sin necessariò noceret, non esset elephas prudentior equo, canis agno sagacior. Quod si ad has animae uires quae uersantur circa corporum quantitatem, nihil ualet corporis quantitas, multò minus eam ualere putandum est ad eam uim animi, quae transcendit corporum quantitatem, ad rationem scilicet, quam suo loco tractabimus. Quarta ratio. Si sensus diuiduus sit, in eo imago sensibilis diuidetur. Cap. IIII. Sto, si uis, intimus ille uisus corporea mole distentus, quid inde sequatur, attenè de. Cum coloris externi capit concipitume imaginem, suo modo accipit, atque corporeo:imago huiusmodi per partes huius uisus diuiditur, &alia pars uisus aliam Ecoloris aspicit partem, nec erit in nobis aliquid quod totum colorem uisibilem comprehendat. Oportet tamen unam rei unius comprehensionem ab uno fieri comprehendente. Ac si dixeris unum ipsum comprehendens esse formam quandam totius conpositi, cunctis communem partibus, quaeremus nunquid diuidua sit? unde quaestio redibit eadem, an indiuidua. unde comprehensionem in ui indiuidua collocabimus? Oportet igitur sensum esse magnitudinis corporalis expertem, praesertim quia si magnus sit, paruis non congruet. neque sentiet illa totus sed pars eius ipsa quae paruis aequatur. Si paruus, magna non capiet si medius, non quadrabit extremis. At tu si uis sensibilem co lorem, unà cum sensu partiri, quonam pacto distribues? An aequalem aequali aptabis? Sed non potes. Non enim aequalis est sensus rei cuilibet sentiendae. In quot autem partes utrunque distribues? Num in quasdam partes numero quidem terminatas, &naturali ordine minimas? Quod si feceris, non inuenies unam rei unius comprehensionem.