Latin
1750.1 to 1750.4
Ficino, Opera omnia 1750.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QUINTVS DE DVBIIS ANIMAE, uel de uisione. In Caput primum. Entire est percipere corporea singulatim per instrumenta corporea. In perceptione sensuali deprehendimus externorum corporum qualitates aut actus usque ad animam, uel circa animam quodammodo peruenire, nec non quandoque uim actumque animae ad corporea se porrigere. Quod quidem fieri nullo modo posset, nisi animam proportionem quandam ad haec haberet: hanc uerò non habet, nisi ipsa per uim uegetalem suo quodam pacto for met manifestum corpus, &praecipuè spiritum: atque ita sibi conformet, ut uis eius actusque per hoc suum corpus, quasi instrumentum ad externa quandoque se porrigat, &externorum motus ad hoc ueniendo quodammodo uideantur ad animam peruenisse. Denique ut uisus percipiat rem uidendam, non opus est foris corpore medio, quasi ad uiuendum necessaria adiuuante satis enim per se uisus oculusque natura paratus est, ut uersetur circa luminosum, atque hoc uicissim circa uisum. Corpus uerò medium siquidem opacum est impedit: sin diaphanum, hoc tantum habet, ut uisioni non obstet sicut solet opacum, absque hoc ergo fortè uidebitur. II. Cap. INter uisum atque uisibile medium per se necessarium est lumen, uel commune externumque, uel pro prium, siue oculi seu obiecti natura ualde lucentis: corpus autem non adeò necessarium inter hęc medium est. Visio fit potissimum, quia uel radius ob oculo uisualis proficiscitur ad uisibile, uel à uisi bili iam luminoso nonnihil procedit ad uisum, uel utroque simul pacto, &omnino quoniam tàm oculus, quàm uisibile ita in natura mundi uidente sunt disposita, ut proprietatem habeant inuicem ualde conformem, per quàm à se inuicem facilè moueantur, agantque mutuo, uel patiantur. Corpus igitur nec est per se necessarium ad emicantem ex oculo radium sustinendum, atque perferendum, qui sine sustentaculo in rectum profluit naturaliter: nec ad lumen ita uehendum, siue sit lumen obiecti, siue sit alienum, nec etiam ad compassionem inter uisibile uisumque complendam: satis enim per se mutuae sunt exposita passioni, denique nec necessarium est aerem medium ab obiecto colorari, figurarique mo do cerae, per quam passionem uisus subinde similiter patiatur: alioquin cernendum non oporteret oculum ad obiectum ipsum conuertere procul positum Satis enim foret oculum attingi à contigua nobis parte aeris tam formata.