Latin
1750.5 to 1750.7
Ficino, Opera omnia 1750.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino uerò spiritales sub lumine uisibilium species peruenientes ad oculum absque aeris passione perueniunt. III. Cap. Nter uisum atque uisibile non est necessarius aer medius ad hoc ipsum propriè, ut forma obiecti im primatur deinceps per partes aeris succedendo, unde tandem imprimatur &oculo. Ratio ad hoc Aprima Paulo superius assignata est. Sequuntur duae quarum unà est eiusmodi: Quando nocte prolunda igniculum longissimè distantem cernimus, non est putandum ex igniculo formam continuatis aeris partibus gradatim imprimi. Non enim potest hunc ita pingere, nisi &easdem partes illuminet nec tamen illuminat eas: alioquin alia quoque multa in recto hoc spacio cerneremus. Ratio altera ta lis est: Siaer modo quodam suo, id est corporeo, à persona uidenda pingatur, sequetur ut exigua illa pars aeris pupillae proxima &aequalis, id duntaxat minimum de persona tota, quod praefert, osten dat oculo nunc autem in qualibet aëris portiuncula totum uidemus obiectum: Denique aer nihil pa titur ab illa specie, si qua mittitur ab obiecto, sicut neque patitur ab ipso lumine, per quod mittitur: ab ipso inquam, qua ratione lumen. Sic enim momento adest, &abest, neque remanet illuminante subtracto, &est ubique totum, ex quo apparet lumen, neque fieri propriam aeris qualitatem, nec esse reuera corporeum. Proinde incorporeum, hoc non tam prouenit ex corpore, quam uita mundi. Nam &quando ad longissimum spatium scintillam uides, exiguum locustae sonum audis: &animalia quędam audiunt minima quaeque item apes &formicae mellita olfaciunt remotissima: conchae quinetiam distantia gestant: &corpedo piscis per longam saepe uirgam stupefacit te quasi tangens, non est existimandum: praesertim in superieriobus à minimo quoque obiecto longissimum spatium frangi &materialiter affici: sed interuenire nescio quid quodammodo spiritale, quod per tam longum spatium agat in sensum, id est, actum quendam specialem ab ipsa specie rei sentiendę prouenientem A specie inquam, non tam quia in materia sit, quam quia in spirituali uiuaque dependet idea.