Latin
1750.8 to 1750.9
Ficino, Opera omnia 1750.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Actum quoque specialem inquam, &spiritalem, siue hinc intra nos fiat in instrumento sensus, ut in tactu atque gustu, siue etiam extra nos in aere, ut circa uisum. auditum, olfactum: siue etiam à uisu proueniat in obiectum: qui sanè actus in omnibus sentiendis, sit ubique inter passiones etiam materialem ab obiecto in aere factam circa sensus inferiores. Fit igitur opportune tunc uirtute quadam uitae communis, cuius beneficio cuncta ligante tam facilè à rebus distantib. &mouetur sensus, &corpus conforme procul patitur à conformi. Quod etiam apparet in Magia: &coelestia, aliaque multa uires suas impartiunt remotissimis: denique uita mundi communis ita sensum hunc cum hoc sensibili temperat, ut agente sensibili moueatur sen sus &agat, sicut in lyradum mouetur haec corda, statim &contemperata mouetur: &te clamante, pa ries conclamat sic expositus. De superioribus diligentius in commentarijs Theophrasti tractamus. Si quod