Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1752
Unproofread scanNot analysed yet
Lumi ni simile est radialis actus spectaculi directus in speculum. Item uitalis actus animae directus in corpus. Actus uitalis omnis est immortalis. Et qui ab anima nostra in corpus intenditur. eam perpetuo comitatur. Et qui in corpus idem manat ab anima mundi: hanc quoque animam assiduè sequitur. In Cap. VIII. Vm mundus sit uniuersum corpus atque sensibile, poni reuera non potest sensibile aliquid extra mundum. Quod fingas corpus aliquod extra nulla in re cum mundo communicans, non lentiretur Asensu mundano sin uerò quomodo communicans, iam non erit extra, sed intra. Quod patiente digito pedis, statim compatiantur inguina, &haec quidem potius, quàm genus, quamuis remotiora, inde contingit, quia &in eodem animali sunt, &praecipuè inter se conformia, similiter ad passionem cerebri patitur stomachus, atque uicissim. Simili ratione quod sensus etiam longè distantes ad leuissimos sensibilium suorum motus, etiam non patiente medio annuant, efficit una mundi inter haec continuata natura: Sicut continuitas longissimi intentique nerui facit ut uibrata parte, uel infima, statim uibretur, &summa. Hinc quoque contingit, ut rerum series coelitus imminentes, &adhuc futuras imaginemur, uel ocultiore quodam instinctu saepius imitemur, &amicum ad nos proficiscentem antequam perueniat, occulto quodam sensu nonnunquam praeueniamus.