Latin
LIBER SEXTVSJDE SENSV ET
Ficino, Opera omnia 1752-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVSJDE SENSV ET Memoria. Cap. On imprimuntur sensibilium formae in anima. Non imprimi à sensibilibus formas in anima tanquam à sigillo in certa Beotius noster in Consolatione probat: nos in Theologia &commentarijs Theophrasti. Plotinus existimat formam animę sic impressam sortiri iam obiecti sensibilis rationem: itaque si in uisu impressa fuerit forma coeli, quinque abfurda sequi. Primum, non oportebit oculum ad coelum ultra dirigere. Secundum non metiemur quantum distet coelum ab oculo, imò neque distare putabimus. Tertium, non apparebit coelum oculo la tius. Quartum, non coelum uidebimus, sed hanc forsan in nobis coeli formam. Quintum, non discernemus rem sensui sic impositam. Cap. II. Sentire non est pati à rebus sentiendis, sed agere circa illas. Nima quoniam rebus sentiendis absque proportione excellentior est, neque cum eis in materia, uel natura communicat, formas ab eis nunquam suscipit &quoniam in sentiendo rectè iudicatura Aest, passio uerò confundit iudicium, nihil patitur ab obiectis. Si qua uero passio contingit ab eis in corpus peruenit, atque spiritum: quidem spiritu sic ab externis, aut sic pulsato, uel affecto statim anima praesens affectiones eiusmodi percipit. Id uerò percipere non est pati, sed potius agere, id est aliter tunc spiritum, atque aliter uegetare, &innatas (ut lamblichus ait) sensibilium formas edere. Intelligentia multò magis, quàm sensus est à passione remota: nam &interiores habet formas, nec extra conuertitur. Meminisse &reminisci non est conseruare atque repetere rerum formas aliquando IIII. Cap. impressas animo. Vando dicunt animam tanquam rerum in incorporearum atque corporearum mediam utra